Latin · ~2 min
6.2 to 6.3
Columella, Res Rustica 6.2-3
Not analysed yet
Sed in his tam discordantibus votis est tamen quaedam societas atque coniunctio: quoniam et pabulum e fundo plerumque domesticis pecudibus magis quam alienis depascere ex usu est, et copiosa stercoratione, quae contingit e gregibus, terrestres fructus exuberant. Nec tamen ulla regio est, in qua modo frumenta gignantur, quae non ut hominum ita armentorum adiutorio colatur. Unde etiam iumenta et armenta nomina a re traxere, quod nostrum laborem, vel onera subvectando vel arando iuvarent. Itaque sicut veteres Romani praeceperunt, ipse quoque censeo tam pecorum quam agrorum cultum pernoscere.