Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 2
Columella, Res Rustica 6.2.10
Not analysed yet
Si vero non pigeat iugum fabricare, quo tres iungantur, per hanc machinationem consequemur, ut etiam contumaces boves gravissima opera non recusent. Nam ubi piger iuvencus medius inter duos veteranos iungitur, aratroque iniecto terram moliri cogitur, nulla est imperium respuendi facultas. Sive enim efferatus prosilit, duorum arbitrio inhibetur: seu consistit, duobus gradientibus etiam invitus obsequitur: seu conatur decumbere, a valentioribus sublevatus trahitur: propter quae undique necessitate contumaciam de-ponit, et ad patientiam laboris paucissimis verberibus perducitur.