Latin · ~1 min
Book 6, Chapter 2
Columella, Res Rustica 6.2.15
Not analysed yet
Sed tam vitium est bubulci pinguem quam exilem bovem reddere: habilis enim et modica corporatura pecoris operarii debet esse, nervisque et musculis robusta, non adipibus obesa, ut nec sui tergoris mole nec labore operis degravetur. Sed quoniam quae sequenda sunt in emendis domandisque bubus tradidimus, tutelam eorum praecipiemus.