Latin · ~1 min
Book 6, Chapter 22
Columella, Res Rustica 6.22.1
Not analysed yet
Sed et curandum est omnibus annis aeque ac in reliquis gregibus pecoris, ut delectus habeatur. Nam et enixae 4 et vetustae,5 quod gignere desierunt, summovendae sunt, et utique taurae, quae locum fecundarum occupant, ablegandae vel aratro domandae; quoniam laboris et operis non minus quam iuvenci propter uteri sterilitatem patientes sunt. Eiusmodi armentum maritima et aprica hiberna desiderat;