Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 23
Columella, Res Rustica 6.23.3
Not analysed yet
Nam id quoque semper crepusculo fieri debet, ut ad sonum buccinae pecus, si quod in silvis substiterit, saepta repetere consuescat. Hic enim recognosci grex poterit, numerusque constare si velut ex militari disciplina intra stabularii castra manserint. Sed non eadem in tauros exercentur imperia, qui freti viribus per nemora vagantur, liberosque egressus et reditus habent, nec revocantur nisi ad coitus feminarum.