Latin · ~6 min
6.27.4 to 6.27.9
Columella, Res Rustica 6.27.4-9
Not analysed yet
Nec dubium quin aliquot regionibus tanto flagrent ardore coeundi feminae, ut etiam si marem non habeant, assidua et nimia cupiditate figurando sibi ipsae venerem cohortalium more avium vento concipiant. Neque enim poeta licentius dicit: Scilicet ante omnes furor est insignis equarum. Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem Ascanium; superant montes et flumina tranant, Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis, Vere magis, quia vere calor redit ossibus, illae Ore omnes versae ad Zephyrum, stant rupibus altis, Exceptantque leves auras, et saepe sine ullis Coniugiis, vento gravidae (mirabile dictu). Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem pertulisse fetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur. Quare, ut dixi, dabimus operam, ne circa aequinoctium vernum equae desideriis naturalibus angantur. Equos autem pretiosos reliquo tempore anni removere oportet a feminis, ne aut cum volent ineant aut, si id facere prohibeantur, cupidine sollieitatinoxam contrahant. Itaque vel in longinqua pascua marem placet ablegari, vel ad praesepia contineri: eoque tempore, quo vocatur a feminis, roborandus est largo cibo, et appropinquante vere hordeo ervoque saginandus, ut veneri supersit, quantoque fortior inierit, firmiora semina praebeat futurae stirpi. Quidam etiam praecipiunt eodem ritu, quo mulos, admissarium saginare, ut hac sagina hilaris pluribus feminis sufficiat. Verum tamen nec minus quam quindecim nec rursus plures quam viginti unus debet implere, isque admissurae post trimatum usque in annos viginti plerumque idoneus est.