Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 3
Columella, Res Rustica 6.3.3
Not analysed yet
Siceioribus agris ad praesepia boves alendi sunt, quibus pro conditione regionum cibi praebentur: eosque nemo dubitat, quin optimi sintvicia in fascem ligata, et cicercula itemque pratense faenum. Minus commode tuemur armenta paleis, quae ubique et quibusdam regionibus solae praesidio sunt. Eae probantur maxime ex milio, tum ex hordeo, mox etiam ex tritico. Sed iumentis iusta operum reddentibus hordeum praeter has praebetur.