Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 30
Columella, Res Rustica 6.30.1
Not analysed yet
Si sanis 3 est macies, celerius torrefacto tritico, quam hordeo reficitur. Sed et vini potio danda est, ac deinde paulatim eiusmodi cibi subtrahendi immixtis hordeo furfuribus, dum consuescat faba et puro hordeo ali. Nec minus quotidie corpora pecudum quam hominum defricanda sunt: ac saepe plus prodest pressa manu subegisse terga, quam si largissime cibos praebeas. Paleae vero equis stantibus substernendae. Multum autem refert robur corporis ac pedum conservare. Quod utrumque custodiemus, si idoneis temporibus ad praesepia, ad aquam, ad exercitationem pecus duxerimus, curaeque fuerit ut stabulentur sicco loco, ne humore madescant ungulae.