Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 37
Columella, Res Rustica 6.37.7
Not analysed yet
Neque nos universa quadrupedis species decipiat, si qualem probamus conspicimus. Nam quemadmodum arietum quae sunt in linguis et palatis maculae, plerumque in velleribus agnorum deprehenduntur: ita si discolores pilos asinus in palpebris aut auribus gerit, sobolem quoque frequenter facit diversi coloris, qui et ipse, etiam si diligentissime in admissario exploratus est, saepe tamen domini spem decipit. Nam interdum etiam citra praedicta signa dissimiles sui mulas fingit. Quod accidere non aliter reor, quam ut avitus color primordiis seminum mixtus reddatur nepotibus.