# Res Rustica 6.4

Columella, Res Rustica, Book 6, Chapter pr. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/res-rustica/6.4

Nam in rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima, propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore: quoniam et solum id veteres possederunt, et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur divitiarum genus: sed ne apud nostros quidem colonos alia res uberior.Ut etiam M. Cato prodidit,qui consulenti, quam partem rei rusticae exercendo celeriter locupletari posset respondit: Si bene is pasceret;rursusque interrogant, quid deinde faciendo satis uberes fructus percepturus esset, affirmavit: Si mediocriter pasceret.

---

Columella, Res Rustica, ed. Harrison Boyd Ash, E.S. Forster, Edward H. Heffner, E. S. Forster. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0845/phi002/phi0845.phi002.perseus-lat3.xml.
