Latin · ~1 min
Book 6, Chapter 5
Columella, Res Rustica 6.5.2
Not analysed yet
Itaque cum ablegabuntur, in ea loca perducendi sunt, quibus nullum impascitur pecus, ne adventu suo etiam illi tabem afferant. Evincendi sunt autem quamvis pestifcri morbi, et exquisitis remediis propulsandi. Tunc panacis et eryngii radices faeniculi seminibus miscendae, et cum fricti ac moliti tritici farina candenti aqua conspergendae, eoque medicamine salivandum aegrotum pecus.