Latin · ~2 min
6.6.1 to 6.6.2
Columella, Res Rustica 6.6.1-2
Not analysed yet
Cruditatis signa sunt crebri ructus ac ventris sonitus, fastidia cibi, nervorum intentio, hebetes oeuli. Propter quae bos neque ruminat neque lingua se deterget. Remedio erunt aquae calidae duo congii, et mox triginta brassicae modicae caules coeti et ex aceto dati. Sed uno die abstinendum est alio cibo. Quidam clausum intra tecta continent, ne pasci possit. Tum lentisci oleastrique cacuminum pondo iv, et librammellis una trita permiscent aquae congio, quam nocte unasub dio habent, atque ita faucibus infundunt. Deinde interposita hora macerati ervi quattuor libras obiciunt, aliaque potione prohibent.