Latin · ~2 min
7.10.4 to 7.10.5
Columella, Res Rustica 7.10.4-5
Not analysed yet
Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali fricto et fabae minute fresae commixta, ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta. Solet etiam universumpecus aegrotare ita, ut emacietur, nec cibos capiat, productumque in pascua medio campo procumbat, et quodam veterno pressum somnos aestivo sub sole captet. Quod cum facit, totus grex tecto clauditur stabulo, atque uno die abstinetur potione et pabulo:postridie radix anguinei cucumeris trita et commixta cum aqua datur sitientibus: quam cum pecudes biberunt, nausea correptae vomitant, atque expurgantur, omnique bile depulsa, cicercula vel faba dura muria con- spersa, deinde, sicut hominibus, aqua calida potanda permittitur.