Latin · ~1 min
Book 7, Chapter 10
Columella, Res Rustica 7.10.7
Not analysed yet
Quod si locorum situs repugnat, ne ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus immissa praebenda sunt pocula, quibus nisi affatim satientur, pulmonariae fiunt. Isque morbus optime sanatur auriculis inserta consiligine: de qua radicula diligenter ac saepius iam locuti sumus.