Latin · ~3 min
Book 7, Chapter 12
Columella, Res Rustica 7.12.1
Not analysed yet
De armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos quadrupedum greges humana solertia 6 domi forisque curantur atque observantur, nisi fallor, satis accurate disserui. Nunc ut exordio priore sum pollicitus, de mutis custodibus loquar; quamquam canis falso dicitur mutus custos. Nam quis hominum clarius aut tanta vociferatione bestiam vel furem praedicat, quam iste latratu? quis famulus amantior domini? quis fidelior comes? quis custos incorruptior? quis excubitor inveniri potest vigilantior? quis denique ultor aut vindex constantior? Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit. Eius autem parandi tuendique triplex ratio est.