Latin · ~2 min
7.12.13 to 7.12.14
Columella, Res Rustica 7.12.13-14
Not analysed yet
Nominibus autem non longissimis appellandi sunt, quo celerius quisque vocatus exaudiat: nec tamen brevioribus quam quae duabus syllabis enuntientur, sicuti Graecum est σκύλαξ, Latinum ferox, Graecum λάκων, Latinum celer: vel femina, ut sunt Graeca σπουδή, ἀλκή, ῤώμη: Latina, lupa, cerva, tigris. Catulorum caudas post diem quadragesimum, quam sint editi, sic castrare conveniet. Nervus est, qui per articulos spinae prorepit usque ad ultimam partem caudae: is mordicus comprehensus et ali quatenus eductus abrumpitur: quo facto neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, ut plurimi pastores affirmant, rabies arcetur letifer morbus huic generi.