Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 12
Columella, Res Rustica 7.12.5
Not analysed yet
Mores autem neque mitissimi, neque rursus truces atque crudeles; quod illi furem quoque adulantur, hi etiam domesticos invadunt. Satis est severos esse nec blandos, ut non-nunquam etiam conservos iratius intueantur, semper excandescant in exteros. Maxime autem debent in custodia vigilantes conspici, nec erronei,sed assidui et circumspecti magis quam temerarii. Nam illi nisi quod certum compererunt, non indicant: hi vano strepitu et falsa suspicione concitantur.