Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 2
Columella, Res Rustica 7.2.2
Not analysed yet
Quibusdam vero nationibus frumenti expertibus victum commodat, ex quo Nomadum Getarumque plurimi γαλακτοπόται dicuntur. Igitur id pecus, quamvis mollissimum sit, ut ait prudentissime Celsus, valetudinis tutissimae est, minimeque pestilentia laborat. Verum tamen eligendum est ad naturam loci: quod semper observari non solum in hoc, sed etiam in tota ruris disciplina Vergilius praecipit, eum ait: Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.