Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 2
Columella, Res Rustica 7.2.4
Not analysed yet
Sunt etiam suapte natura pretio commendabiles pullus atque fuscus, quos praebent in Italia Pollentia, in Baetica Corduba. Nec minus Asia rutilos,quos vocant ἐρυθραίουσ. Sed et alias varietates in hoc pecoris genere docuit usus exprimere. Nam cum in municipium Gaditanum ex vicino Africae miri coloris silvestres ac feri arietes, sicut aliae bestiae, munerariis deportarentur, M. Columella patruus meus acris vir ingenii, atque illustris agricola, quosdam mercatus, in agros transtulit, et mansuefactos tectis ovibus admisit.