Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 3
Columella, Res Rustica 7.3.1
Not analysed yet
Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est. Nam cum hae corporis partes nigrae aut maculosae sunt, pulla vel etiam varia nascitur proles; idque inter cetera eximie talibus numeris significavit idem qui supra: Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,Nigra subest udo tantum cui lingua palato, Reice, ne maculis infuscet vellera pullis Nascentum.