Latin · ~4 min
7.3.13 to 7.3.15
Columella, Res Rustica 7.3.13-15
Not analysed yet
Post feturam deinde longinquae regionis opilio villicus fere omnem sobolem pastioni reservat; suburbanae, teneros agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quoniam et parvo sumptu devehuntur, et iis submotis, fructus lactis ex matribus non minor percipitur. Submitti tamen etiam in vicinia urbis quintum quemque oportebit. Nam vernaculum pecus peregrino longe est utilius: nec committi debet, ut totus grex effetus senectute dominum destituat: cum praesertim boni pastoris vel prima cura sit annis omnibus in demortuarum vitiosarumque ovium locum totidem vel etiam plura capita substituere: quoniam saepe frigorum atque hiemis saevitia pastorem decipit, et eas oves interimit, quas ille tempore autumni ratus adhuc esse tolerabiles, non submoverat. Quo magis etiam propter hos casus, nisi quae validissima non com- prehendatur hieme, novaque progenie repleatur numerus. Quod qui faciet, servare debebit, ne minori quadrimae, neve ei, quae excessit annos octo, prolem submittat. Neutra enim aetas ad educandum est idonea: tum etiam quod ex vetere materia nascitur, plerumque congeneratum parentis senium