Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 3
Columella, Res Rustica 7.3.17
Not analysed yet
Agnus autem, cum est editus, erigi debet, atque uberibus admoveri, tum etiam eius diductum os pressis humectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum. Sed prius quam hoc fiat, exiguum lactis emulgendum est, quod pastores colostrum vocant: ea nisi aliquatenus emittitur, nocet agno qui primo biduo quo natus est, cum matre claudatur, ut et ea partum suum foveat, et ille matrem agnoscere condiscat.