Latin · ~2 min
7.3.21 to 7.3.22
Columella, Res Rustica 7.3.21-22
Not analysed yet
At contra penuriae hiemis succurritur obiectis intra tectum per praesepia cibis. Aluntur autem commodissime repositis ulmeis vel ex fraxinofrondibus, vel autumnali faeno, quod cordum vocatur. Nam id mollius et ob hoc iucundius est, quam maturum. Cytiso quoque et sativa vicia pulcherrime pascuntur. Necessariae tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae. Nam per se hordeum, vel fresa cum faba cicercula sumptuosior est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio possit praeberi: sed sicubi vilitas permittit,haud dubie sunt optima.