Latin
Book 7, Chapter 3
Columella, Res Rustica 7.3.26
Not analysed yet
Tum qui sequitur gregem circumspectus ac vigilans (id quod omnibus et omnium quadrupedum custodibus praecipitia) magna clementia moderetur; idemque propior quiasilent, et in agendis recipiendisque ovibus adclamatione ac baculo minetur: nec unquam telum emittat in eas: neque ab his longius recedat: nec aut recubet,aut considat. Nam nisi procedit, stare debet, quandoquidem custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores et gravidas, dum cunctantur,neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari a ceteris sinat; ne fur, aut bestia hallucinantem pastorem decipiat. Sed haec communia fere sunt in omni pecore ovillo. Nunc quae sunt generosi propria dicemus.