Latin · ~3 min
7.3.9 to 7.3.10
Columella, Res Rustica 7.3.9-10
Not analysed yet
Omnia autem pecudi larga praebenda sunt alimenta. Nam vel exiguus numerus, cum pabulo satiatur, plus domino reddit, quam maximus grex, si senserit penuriam. Sequeris autem novalia non solum herbida, sed quae plerumque vidua sunt spinis; utamur enim saepius auctoritate divini carminis: Si tibi lanitium curae est, primum aspera silva Lappaeque tribulique absint; quoniam ea res, ut ait idem, scabras oves reddit, cum tonsis illotus adhaesit Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres: tum etiam quotidie minuitur lanae fructus,quae quanto prolixior in pecore concrescit, tanto magis obnoxiaest rubis, quibus velut hamis inuncata pascentium tergoribus avellitur. Molle vero pecus etiam velamen, quo protegitur, amittit,atque id non parvo sumptu reparatur.