Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 4
Columella, Res Rustica 7.4.5
Not analysed yet
Nec tamen ea minus sedulam curam foris, quia non quotidie procedit in pascua, sed maiorem domesticam postulat. Nam saepius detegenda et refrigeranda est: saepius eius lana diducenda, vinoque et oleo insuccanda, nonnunquam etiam tota est eluenda, si diei permittit apricitas: idque ter anno fieri sat est. Stabula vero frequenter everrenda et purganda, humorque omnis urinae deverrendus est, qui commodissime siccatur perpetratis tabulis, quibus ovilia consternuntur, ut grex supercubet.