Latin · ~5 min
7.5.1 to 7.5.4
Columella, Res Rustica 7.5.1-4
Not analysed yet
Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quemadmodum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus: quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta 3 est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus. Quia 4 cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadrupedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri; quae tamen quantulaecunque sunt, non omittentur a nobis. Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quia remur esse maxime salutare, iterum adseveramus, in hoc casu, quod est remedium praesentissimum, pabula mutemus et aquationes, totiusque regionis alium quaeramus statum caeli, curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis invasit, ut opaca rura: si invasit frigore, ut eligantur aprica. Sed modice ac sine festinatione persequi pecus oportebit, ne imbecillitas eius longis itineribus aggravetur: nec tamen in totum pigre ac segniter agere. Nam quemadmodum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere, et quasi torpentes excitare, nec pati veterno consenescere atque extingui. Cum deinde grex ad locum fuerit perductus, in lacinias colonis distribuatur. Nam particulatim facilius quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero, seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus. Haec ergo et reliqua, ne nunc eadem repetamus, quae superiore exordio percensuimus, observare debemus si universae laborabunt: illa, si singulae.