Latin · ~4 min
7.5.7 to 7.5.9
Columella, Res Rustica 7.5.7-9
Not analysed yet
Sunt autem complura medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed quoniam nonnullis regionibus quaedam reperirinequeunt, ut ex pluribus aliquod inventum remedio sit. Facit autem commode primum ea compositio, quam paulo ante demonstravimus, si ad faecem et amurcam succumque decocti lupini misceas portione aequa detritum album elleborum. Potest etiam scabritiem tollere succus viridis cicutae: quae verno tempore, cum iam caulem nec adhuc semina facit, decisa confunditur, atque expressus humor eius fictili vase reconditur, duabus urnis liquoris admixto salis torridi semodio. Quod ubi factum est, oblitum vas in stercilino defoditur, ac toto anno fimi vapore concoctum mox promitur,tepefactumque medicamentum illinitur scabrae parti, quae tamen prius aspera testa defricta vel pumice redulceratur. Eidem remedio est amurca duabus partibus decocta: item vetus hominis urina testis candentibus inusta. Quidamtamen hanc ipsam subiectis ignibus quinta parte minuunt, admiscentque pari mensura succum viridis cicutae: deinde singulis urnis eiusliquaminissingulos fricti salis sextarios infundunt.