Latin · ~5 min
7.6.1 to 7.6.4
Columella, Res Rustica 7.6.1-4
Not analysed yet
Et quoniam de oviarico satis dictum est, ad caprinum pecus nunc revertar. Id autem genus dumeta potius, quam campestrem 6 situm desiderat: asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur. Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet. Ea sunt arbutus, atque alaternus 7 cytisusque agrestis, nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt. Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis,plena et brevi cervice, flaccidis et praegravantibus auribus, exiguo capite, nigro densoque et nitido atque longissimo pilo. Nam et ipse tondetur Usum in castrorum ac miseris velamina nautis. Est autem mensum septem satis habilis ad progenerandum:quoniam immodicus libidinis, dum adhuc uberibus alitur, matrem stupro supervenit, et ideo ante sex annos celeriter consenescit, quod immatura veneris cupidine primis pueritiae temporibus exhaustus est. Itaque quinquennis parum idoneus habetur feminis implendis. Capella praecipue probatur simillima hirco, quem descripsi-mus, si etiam est uberis maximi et lactis abundantissimi. Hanc pecudem mutilam parabimus quieto caeli statu: nam procelloso atque imbrifero cornuta. Semper autem et omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit: quia cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam.