# Res Rustica 7.7.2

Columella, Res Rustica, Book 7, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/res-rustica/7.7.2

Sin alius languor infestat, poculo medicantur arundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus,admiscemus aquam pluvialem, solamque potandam pecori praebemus. Quod si ea res aegritudinem non depellit, vendenda sunt pecora; vel, si neque id contingere potest, ferro necanda saliendaque.Mox interposito spatio, conveniet olim gregem reparare. Nec tamen antequam pestilens tempus anni, sive id fuit hiemis, vertatur aestate, sive autumni,vere

---

Columella, Res Rustica, ed. Harrison Boyd Ash, E.S. Forster, Edward H. Heffner, E. S. Forster. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0845/phi002/phi0845.phi002.perseus-lat3.xml.
