Latin · ~2 min
7.7.3 to 7.7.4
Columella, Res Rustica 7.7.3-4
Not analysed yet
mutetur. Cum vero singulae morbo laborabunt, eadem remedia, quae etiam ovibus, adhibebimus; nam cum distendetur aqua cutis, quod vitium Graeci vocant ὕδρωπα, sub armo pellis leviter incisa perniciosum transmittat humorem, tum factum vulnus pice liquida curetur. Cum effetae loca genitalia tumebunt, aut secundae non responderat, defruti sextarius, vel cum id defuerit, boni vini tantundem faucibus infundatur, et naturalia ceroto liquido repleantur. Sed ne nunc singula persequar, sicut in ovillo pecore praedictum est, caprino medebimur.