Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 8
Columella, Res Rustica 7.8.7
Not analysed yet
atque ita congelant. Sunt qui thymum contritum cribroque colatum cum lacte cogant. Similiter qualiscunque velis saporis efficere possis, adiecto quod elegeris condimento. Illa vero notissima est ratio faciendi casei, quem dicimus manu pressum. Namque is paulum gelatus in mulctra dum est tepefacta,rescinditur et fervente aqua perfusus vel manu figuratur,vel buxeis formis exprimitur. Est etiam non ingrati saporis muria perduratus, atque ita malini ligni vel culmi fumo coloratus. Sed iam redeamus ad originem.