Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 9
Columella, Res Rustica 7.9.9
Not analysed yet
est. Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent viridia pabula, quae suibus plerumque nocent. Itaque mane priusquam procedant in pascua, conditivis cibis sustinenda sunt, ne immaturis herbis citetur alvus, eoque vitio pecus emacietur. Nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per porticus harae faciendae sunt, quibus aut a partu aut etiam praegnates includantur. Nam praecipue sues cater- vatim atque incondite cum sunt pariter inclusae,