Latin · ~2 min
8.11.4 to 8.11.5
Columella, Res Rustica 8.11.4-5
Not analysed yet
Stabulum autem carere debet uligine, cuius in solo per ordinem Aguntur breves paxilli,eorumque partes summae lingulas edolatas habent, quae transversis foratis perticis inducantur. Hae porro quadratae perticae, paxillis superponuntur, ut avem recipiant adsilientem. Sed idcirco sunt exemptiles, ut cum res exigit, a paxillis deductae liberum aditum converrentibus stabulum praebeant. Hoc genus avium, cum trimatum explevit, optime progenerat. Siquidem tenerior aetas, aut sterilis, aut parum fecunda est. Masculus pavo gallinaceam salacitatem habet, atque ideo quinque feminas desiderat. Nam si unam vel alteram fetam saepius compressit, vix dum concepta in alvo vitiat ova, nec ad partum sinit perduci: quoniam immatura geni-