Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 14
Columella, Res Rustica 8.14.4
Not analysed yet
Anseribus admittendis tempus aptissimum est a bruma; mox ad pariendum, et ad incubandum a Calen. Februariis vel Martiis usque ad solstitium, quod fit ultima parte mensis Iunii. Ineunt autem non, ut priores aves, de quibus diximus, insistentes humi: nam fere in flumine aut piscinis id faciunt: singulaeque ter anno pariunt, si prohibeantur fetus suos excudere,quod magis expedit, quam quum ipsae suos fovent.