Latin
Book 8, Chapter 15
Columella, Res Rustica 8.15.6
Not analysed yet
Statim deinde perpetuus canaliculus humi de-pressus construatur, per quem quotidie mixti cum aqua cibi decurrant: sic enim pabulatur id genus avium. Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, necnon et hordeum: sed ubi copia est, etiam glans ac vinacea praebentur. Aquatilis autem cibi si sit facultas, datur cammarus, et rivalis alecula, vel si qua sunt incrementi parvi fluviorum animalia.