Latin · ~3 min
8.17.1 to 8.17.2
Columella, Res Rustica 8.17.1-2
Not analysed yet
Stagnum censemus eximie optimum, quod sic positum est, ut insequens maris unda priorem submoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem. Namque id simillimum est pelago, quod agitatum ventis assidue renovatur, nec concalescere potest: quoniam gelidum ab imo fluctum revolvit in partem superiorem. Id autem stagnum vel exciditur in petra, cuius rarissima est occasio, vel in litore construitur opere signino. Sed utcunque fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere debet specus iuxta solum, eorumque alios simplices, et rectos, quo secedant squamosi greges, alios in cochleam retortos, nec nimis spatiosos, in quibus muraenae delitescant; quamquam nonnullis commisceri eas cum alterius notae piscibus non placet: quia si rabie vexantur, quod huic generi velut canino solet accidere, saepissime persequuntur squamosos,