Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 17
Columella, Res Rustica 8.17.14
Not analysed yet
quoniam odorata sunt. Omnis enim iacens piscis magis naribus escam, quam oculis vestigat. Nam dum supinus semper cubat, sublimiora aspectat, et ea quae in plano sunt dextra laevaque non facile pervidet. Itaque cum salsamenta obiecta sunt, eorum sequens odorem, pervenit ad cibos. Ceteri autem saxatiles aut pelagici satis ex his, sed recentibus melius pascuntur. Nam et alecula modo capta, et cammarus exiguusque gobio, quisquis denique est incrementi minuti piscis, maiorem alit.