Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 17
Columella, Res Rustica 8.17.6
Not analysed yet
Debent tamen similes velut cellae parietibus ex-cavari, ut sint, quae protegant refugientes ardorem solis, et nihilominus facile, quam conceperint aquam, remittant. Verum meminisse oportebit, ut rivis, per quos exundat piscina, praefigantur aenei foraminibus exiguis cancelli, quibus impediatur fuga piscium. Si vero laxitas permittit, e litore scopulos, qui praecipue verbenis algae vestiuntur, non erit alienum per stagni spatia disponere, et quantum comminisci valet hominis ingenium, repracsentare faciem maris,