Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 3
Columella, Res Rustica 8.3.4
Not analysed yet
Nam etiam in iis ipsis locis ita crassos parietes aedificare convenit, ut excisa per ordinem gallinarum cubilia recipiant: in quibus aut ova edantur, aut excludantur pulli: hoc enim et salubrius et elegantius est, quam illud, quod quidam faciunt, ut, palis in parietes vehementer actis vimineos qualos superimponant. Sive autem parietibus ita, ut diximus, cavatis, sive qualis vimineis praeponenda erunt vestibula, per quae matrices ad cubilia vel pariendi vel incubandi causa perveniant.