Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 3
Columella, Res Rustica 8.3.8
Not analysed yet
Haec erit cohortalis officinae dispositio. Ceterum cohors ipsa, per quam vagantur, non tam stercore, quam uligine careat. Nam plurimum refert aquam non esse in ea nisi uno loco, quam bibant, eamque mundissimam: nam stercorosa pituitam concitat. Puram tamen servare non possis, nisi clausam vasis in hunc usum fabricatis. Sunt autem, qui aut aqua replentur aut cibo plumbei canales, quos magis utiles esse ligneis aut fictilibus compertum est.