Latin · ~5 min
8.4.2 to 8.4.5
Columella, Res Rustica 8.4.2-5
Not analysed yet
nec tantum appetuntur iciunis. Cytisi folia semina-que maxime probantur, et sunt huic generi gratissima: neque est ulla regio, in qua non possit huius arbusculae copia esse vel maxima. Vinacea quamvis tolerabiliter pascant, dari non debent, nisi quibus anni temporibus avis fetum non edit: nam et partus raros, et ova faciunt exigua. Sed cum plane post autumnum cessant a fetu, possunthoc cibo sustineri. Attamen quaecunque dabitur esca per cohortem vagantibus, die incipiente, et iam in vesperum declinato,bis dividenda est, ut et mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temporius ad officinam redeant, possitque numerus capitum saepius recognosci. Nam volatile pecus facile custodiam pastoris decipit. Siccus etiam pulvis et cinis, ubicunque cohortem porticus vel tectum protegit, iuxta parietes re-ponendus est, ut sit quo aves se perfundant. Nam his rebus plumam pinnasque emundant: si modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno, cohortales aves pulvere vel cinere lavari. Gallina post primam emitti, et ante horam diei undecimam claudi debet: cuius vagae cultus hic, quem diximus, erit: nec tamen alius clausae, nisi quod ea non emittitur sed intra ornithonem ter die pascitur maiore mensura. Nam singulis capitibus quaterni cyathi diurna cibaria sunt, cum vagis bini praebeantur.