Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 5
Columella, Res Rustica 8.5.3
Not analysed yet
cytisi, vel si id non fuerit, viciae aut mihi. Curae autem debebit esse custodi, cum parturient aves, ut habeant quam mundissimis paleis constrata cubilia, eaque subinde converrat, et alia stramenta quam recentissima reponat. Nam pulicibus, atque aliis similibus replentur, quae secum affert avis, cum ad idem cubile revertitur. Assiduus autem debet esse custos et speculari parientes,quod se facere gallinae testantur crebris singultibus interiecta voce acuta.