Latin · ~1 min
Book 8, Chapter 7
Columella, Res Rustica 8.7.3
Not analysed yet
Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua conspersa et subacta, formantur offae, quibus aves saginantur. Eae tamen primis diebus dari parcius debent, dum plus concoquere consuescant. Nam cruditas vitanda est maxime, tantumque praebendum, quantum digerere possint: neque ante recens admovenda est, quam tentato gutture apparuerit nihil veteris escae remansisse.