Latin · ~1 min
Book 8, Chapter 7
Columella, Res Rustica 8.7.5
Not analysed yet
Sed si fastidiet cibum, totidem diebus minuere oportebit, quot iam farturae processerint: ita tamen, ne tempus omne opimandi quintam et vicesimam lunam superveniat. Antiquissimum est autem maximam quamque avem lautioribus epulis destinare. Sic enim digna merces sequitur operam et impensam.