Latin · ~2 min
Book 9, Chapter 14
Columella, Res Rustica 9.14.12
Not analysed yet
Ab occasu Vergiliarum ad brumam, quae fere conficitur circa VIII calend. Ianuarii in octava parte Capricorni, iam recondito melle utuntur examina, eoque usque ad Arcturi exortum sustinen- tur. Nec me fallit Hipparchi ratio, quae docet solstitia et aequinoctia non octavis sed primis partibus signorum confici. Verum in hac ruris disciplina sequor nunc Eudoxi et Metonis antiquorumque fastus astrologorum, qui sunt aptati publicis sacrificiis: quia et notior est ista vetus agricolis concepta opinio; nec tamen Hipparchi subtilitas pinguioribus,