# Res Rustica 9.14.15

Columella, Res Rustica, Book 9, Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columella/res-rustica/9.14.15

Quidam exemptis interaneis occisas aves intus includunt, quae tempore hiberno plumis suis delitescentibus apibus praebent teporem: tum etiam si sunt absumpta cibaria, commode pascuntur esurientes, nec nisi ossa earum relinquunt. Sin autem favi sufficient permanent illibatae, nec quamvis amantissimas munditiarum offendunt odore suo. Melius tamen esse nos existimamus, tempore hiberno fame laborantibus ad ipsos aditus in canaliculis vel contusam et aqua madefactam ficum aridam, vel defrutum aut passum praebere. Quibus liquoribus mundam lanam imbuere oportebit, ut insistentes apes quasi per siphonem succum evocent.

---

Columella, Res Rustica, ed. Harrison Boyd Ash, E.S. Forster, Edward H. Heffner, E. S. Forster. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0845/phi002/phi0845.phi002.perseus-lat3.xml.
