Latin · ~1 min
Book 9, Chapter 15
Columella, Res Rustica 9.15.13
Not analysed yet
Deinde ubi liquatum mel in subiectum alveum de- fluxit, transfertur in vasa fictilia, quae paucis diebus aperta sint, dum musteus fructus defervescat, isque saepius ligula purgandus est. Mox deinde fragmina favorum, quae in sacco remanserunt, retractata exprimuntur: atque id secundae notae mel defluit, et ab diligentioribus seorsum reponitur, ne quod est primi saporis hoc adhibito fiat deterius.