Latin · ~4 min
9.4.1 to 9.4.3
Columella, Res Rustica 9.4.1-3
Not analysed yet
Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae, et ut1 noster praecipit Maro, viduae 2 pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu: Quo neque sit ventis aditus; nam pabula venti Ferre domum prohibent: neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas. Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani, tum etiam thymbrae, vel nostratis cunilae, quam satureiam rustici vocant. Post haec frequens sit incrementi maioris surculus, ut rosmarinus,et utraque cytisus. Est enim sativa et altera suae spontis. Itemque semper virens pinus, et minor ilex: nam prolixior ab omnibus improbatur. Ederae quoque non propter bonitatem recipiuntur, sed quia praebent plurimum mellis. Arborum vero sunt probatissimae, rutila atque alba ziziphus, nec minus tamarices,tum etiam amygdalae, persicique, ac pyri, denique pomiferarum pleraeque, ne singulis immorer. Ac silvestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin etiam terebinthus, nec dissimilis huic lentiscus ac tiliae. Solae ex omnibus nocentes