Latin · ~3 min
9.4.5 to 9.4.7
Columella, Res Rustica 9.4.5-7
Not analysed yet
ut vulgares lapsanae, nec his pretiosior armoracia, rapistrique olus, et intubi silvestris ac nigri papaveris flores, tum agrestis pastinaca, et eiusdem nominis edomita, quam Graeci σταφυλῖνον vocant. Verum ex cunctis, quae proposui, quaeque omisi temporis compendia sequens (nam inexputabilis erat numerus) saporis praecipui mella reddit thymus. Eximio deinde proximum thymbra, serpyllumque et origanum. Tertiae notae, sed adhuc generosae, marinus ros et nostras cunila, quam dixi satureiam. Mediocris deinde gustus tamaricis ac ziziphi flores, reliquaque, quae proposuimus, cibaria. Sed ex sordidis deterrimae notae mel habetur nemorense, quod sparto atque arbutoprovenit: villaticum, quod nascitur in oleribus. Et quoniam situm pastionum atque etiam genera pabulorum exposui, nunc de ipsis receptaculis et domiciliis examinum loquar.